Glose
Tu autem,etc.[RAB.]Justo enim judicio damnati sero poenitentes agnoscunt, quod antea credere noluerunt; unde:Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator[Psal. 9.]; unde Joannes:Qui habet spem in eo, sanctificat sicut et ille sanctus est: et omnis qui in eo manet, non peccat[I Joan. 3.].